- ATTICA
- ATTICAhodie Ducato di Sethines, regio Achaiae, sive Helladis in angulo Orientali et Australi, quae et Mopsopia et Cecropia dicta est, in qua Athenae, urbs olim totius Graeciae clarissima. Hinc Atticus adiect. Ovid. Trist. l. 5. El. 4. v. 29.---- ---- O dulcior illôMelle, quod in ceris Attica ponit apis.Mel enim Atticum in pretio apud veteres. Diophanes in Geoponicis, l. 15. ἄριςτον μέλι τὸ Α᾿ττικὸν, καὶ τοῦ Α᾿ττικοῦ τὸ Υ῾μήττειον. Dio Chrysost. Orat. 32. de melle Attico, καθαρωτάτου, i. e. purissimi. Sil. Ital. l. 14. ut mel Siculum hyperbolice amplisicaret, v. 200. dixit:Tum quae nectareis vocat ad certamen HymettonAudax Hybla favis. ---- ----Idem l. 2. v. 217. s. celebrat examina Cecropii Hymetti. Virg. Georg. l. 4. v. 177.Cecropias innatus apes amor urget habendi.Ideo Val. Flac. l. 1. Argonaut. v. 397. vocat Hymetton dulcem, et Papinius l. 12. Theb. v. 622. olentem. Martial. l. 13. Epigr. 104.Hoc tibi Thesei populatrix mittit HymettiPallados a silvis nobile nectar apis.Philo (nescio an Iudaeus) celebrat apes Cecropidas apud Galenum, l. 9. de Compos. Pharm. Queritur Synesius, ep. 136. Athenas olim domicilium sapientum, tantum iam celebrari apiariis, et Hymetti ferias frequentari, non theatri. Et Plat. in Critia, de hac parte orbis, Τῶν γάρ ὀρῶν ἐςτιν ἃ νῦν μὲν ἔχει μελίτταις μόναις τροφην`. Porro Attici pluribus elogiis celebrantur. Atticus testis, pro incorruptissimo, et probatissimo, teste Diogenianô. Attica fides, quoque apud Vellei. l. 2. c. 23. proverbialiter de fide integra et incortupta dicitur. Attica Musa, pro eleganti et venusta. Contra Advena Atticus, in eos, qui sunt violenti in vicinos, dicitur, quod Attici quondam vicinos populos sedibus suis pellerent. Sed et Attici, praesertim Athenienses, lucri et munerum cupidissimi fuêre, adeo ut apud Aristophanem, teste Diogenianô, proverbiô dicatur,Atticus etiam moriens porrigit manus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.